HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT 24: De inundatione et cataclismo

#Gen. VII#Gen. VIII

Ingresso Noe in arcam, rupti sunt fontes abyssi, id est aquae quae sunt in visceribus terrae, et cataractae coeli, id est fenestrae apertae sunt, id est nubes. Cataractae proprie sunt meatus Nili fluvii, cum Nilus per septem ostia separatur, vel loca ejusdem, quae catadupla dicuntur. Abusive quilibet aquarum meatus dicuntur initiales, id est cataractae. Et pluit super terram quadraginta diebus, et noctibus, et elevata arca, in sublime ferebatur, et super omnes montes excrevit aqua altior cubitis quindecim, ut ablueret sordes aeris, usquequo ascenderant opera hominum. Usque ad eumdem locum ascendet ignis judicii ob aeris purgationem. Sed non videtur opera hominum tantum ascendere potuisse, cum olympus usque ad liquidum aera vadat, super quem litterae inscriptae in pulvere, per annum repertae sunt stetisse immobiles, quia venti delere non poterant, propter altitudinem montium, ubi pro nimia aeris raritate, nec etiam aves vivere queunt, nec philosophi ascendentes, absque spongiis plenis aqua, aliquantulum ibi manere potuerunt, quas naribus apponentes crassiorem inde aerem attrahebant. Sed sunt qui putant altitudinem montium tunc non fuisse tantam, quanta nunc est, vel fortasse in sublimibus sacrificantes ignem accendebant, cujus vapor, et favillae multum ascendere potuerunt, et aera maculare. Et cum intrasset Noe clausit ostium Deus, et bituminavit exterius, et mortua est omnis anima vivens super terram, et obtinuerunt aquae terras ita exaltatae centum quinquaginta diebus, ab illa scilicet die qua ingressus est Noe. Post dies centum quinquaginta coeperunt aquae minui mense septimo, ita quod die vigesima septima mensis requievit arca super montes Armeniae. Illic arcae reliquias usque nunc provinciales ostendunt. Hujus diluvii, et arcae, ut ait Josephus, memoriam faciunt, etiam qui barbarorum historias conscripserunt. De qua Berosus Chaldaeus sic ait: Dicitur navis ejus, quae in Armenia venit circa montem Cordicum, adhuc aliqua pars esse, et quoddam bitumen exinde tolli, quo maxime homines ad expiationem utuntur. Meminit ejusdem Hieronymus Aegyptius, qui antiquitatem conscripsit. Manasse Damascenus de eisdem sic ait: Et super Numidiam excelsus mons in Armenia qui Baris appellatur, in quo multos confugientes, sermo est diluvii tempore liberatos, et quemquam in arca simul devectum. Decimo tandem mense, prima die mensis, apparuerunt cacumina montium. Cumque transissent quadraginta dies, aperuit Noe fenestram, et emisit corvum, qui non revertebatur, forte interceptus aquis, vel inveniens supernatans cadaver in aquis est illectus eo. Tamen Josephus ait, quod cuncta reperiens inundantia regressus est ad Noe. Emisitque post eum columbam, quae cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad Noe. Sed nonne cacumina montium jam erant nudata? Forte nondum siccata, et sic in palude requiescere non potuit, sicut nec in aqua. Vel per recapitulationem prius potest intelligi factum, et postea dictum. Post dies septem iterum emisit eam, quae vespere rediit ferens ramum olivae virentem. Post alios septem emisit eam, quae non est ultra reversa ad eum. Igitur sexcentesimo primo anno vitae Noe, primo mense, prima die mensis, aperuit Noe tectum arcae, et vidit quod exsiccata esset terrae superficies, sed egrediendi exspectabat Domini praeceptum.